Statut: Příloha č. 2 - Sponze
Předpisy a dokumenty
Ke stažení
Stáhněte si tento dokument:

Statut: Příloha č. 2 - Sponze

Sponze

Fakulty Sociálních věd

MAGISTERSKÁ SPONZE

Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui magistri nomen ac honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc sollemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.

SPONDEBITIS IGITUR:

PRIMUM vos huius Universitatis, in qua magistri gradum acsenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;

DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;

POSTREMO studia humanitatis impigro labore culturos et provecturos non sordidi lucri causa nec ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat.

HAEC VOS EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI?

SPONDEO AC POLLICEOR

ITAQUE IAM NIHIL IMPEDIT, QUOMINUS HONORES, QUOS OBTINERE CUPITIS, VOBIS IMPERTIAMUS.

ERGO EGO PROMOTOR, RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI MAGISTROS CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE MAGISTRI IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGILLO FIRMATA VOBIS IN MANUS TRADO.

BAKALÁŘSKÁ SPONZE

Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui baccalarii nomen ac honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc sollemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda vos tales semper futuros, quales vos esse iubet universitas, cuius membris hac dignitate adepta adnumerandi estis, et nos vos fore speramus.

SPONDEBITIS IGITUR:

PRIMUM vos huius Universitatis, in qua baccalarii gradum acsenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;

POSTREMO prudentiam eruditionemque vestram, a facultate praeceptam, facultatis univrsitatisque iussa sequentes humani generis usui tantum atque hominum bono adhibituros.

ERGO EGO PROMOTOR, RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI BACCALARIOS CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE BACCALARII IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGILLO FIRMATA VOBIS IN MANUS TRADO.

DOKTORSKÁ SPONZE

Promotor:

Examinibus, Doctorandi clarissimi, quae ad eorum, qui doctoris nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.

/promotor vstane/

SPONDEBITIS IGITUR:

PRIMUM vos huius Universitatis, in qua doctoris gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;

POSTREMO studia humanitatis, theologiae que studia impigro labore culturos et provecturos non ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat:

/doktorandi jednotlivě přísahají na žezlo/

Doktorandi:

ERGO EGO PROMOTOR, RITE CONSTITUTUS VOS EX DECRETO ORDINIS MEI DOCTORES CREO, CREATOS RENUNTIO OMNIAQUE DOCTORIS IURA AC PRIVILEGIA IN VOS CONFERO. IN CUIUS REI FIDEM HAEC DIPLOMATA UNIVERSITATIS CAROLINAE SIGILLO FIRMATA VOBIS IN MANUS TRADO.